Storia dei comuni italiani di Paolo Emiliani-Giudici
502 processo di frate Girolamo savonarola.
dem sua dolosa, et haeresim sapientia tamdiu disseminari publice non expavit: fecisti profeeto opus meritorium, et maxima laude dignum, ac quale religiosum ac catholicum virum decet, quod nobis, ac toto sacro venerabilium fra-truum nostrorum. S. II. E. Cardinalium collegio mirifice placuit, de quo devotionem tuam plurimum in Domino commendamus: monentes te hac exhortantes ut si qui for-san reliquiarum deinceps tanti ac nefarii erroris supersit in tam bono et tam pio instituto perseverare, ac illum eodem veritatis mucrone retundere cures, ita ut maiores in dies, ac uberiores fructus in agro dominico producens, nostram et ipsius sedis benedictionem valeas promereri.
Datum Romae, apud S. Petrum sub anulo piscatoris die xi aprilis mcccclxxxxviii. Pontificati),s nostri Anno vi.
Alexander.
Copia d'una lettera di detto Papa a frati del Convento di S. Francesco.
Alexander Papa VI. Dilecti fìlli salutem, et Apostoli-cam benedictionem. Relatum nobis fuit quanto zelo veritatis et iustitiae accensi, ac prò nostro et huius sedis honore contra pernitiosum dogma et falsam doctrinam predicti filii fratris Hieronymi Savonarolae ordinis Iratrum Predicatorum ac populi seductoris, multis ac veris conclusionibus et ar-gumentis saepius publice ac privatim publicaveritis, ac eo fervoris et studii processeritis in substinendis vestris veri ac rectis conclusionibus, et ipsius Hieronymi pertinacia convincenda non defuerit ex vobis qui etiam se in ignem comiscere proposuerit; laudamus certe devotionem vestram, ac tam pium, tamque religiosum et memorandum opus; quod procul dubio nulla poterit oblivione deieri. Nobis vero, et ipsae sedi tam gratum et acceptum, ut gratius et
| |
Girolamo Cardinalium Domino Romae S. Petrum Papa Convento S. Francesco Papa VI Apostoli-cam Hieronymi Savonarolae Iratrum Predicatorum Hieronymi Girolamo Francesco
|