Il Comune Teramano di Francesco Savini

Pagina (533/635)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina  Immagine

      Documenti. 5 1Iquicuraque in hac Civitate ad habitandura venerint, concedimus, et confirma-raus hanc scilicet libertatem, ut nullus sit ibi captus mala captione, et exhe-redatus, nisi tale fortis factum fuerit quod emendare non potuerit, vel noluerit, sicut nostri boni homines judicaverint, vel concordaverint. Concedimus vobis illam vestrarum rerum libertatem, uti nec a vobis nec a Baronibus, qui terras ibi tenent, nis! constitutum servitium, quod quisque de possessione quam tenet facere debet, aut si Episcopus in Romanam vel Regiam Curiam prò negotio Ecclesie sponte, vel vocatus cogatur ire, tunc quisque de bonis suis, sicut potuerit serviat, et faciat adjutorium. Concedimus etiam ut si quis necessitatis, vel paupertatis causa de sua hereditate vendere vel donare voluerit, non habeat potestatem in aliud dominium transferre, nisi Sancte nostre Ecclesie, vel ipsius Domino; cujus ipse homo fuerit. Si quis vero debitum servitium quod facere debet non fecerit, et postquam requisitum fuerit per ceto dies non emendaverit; duplum ipsum debitum restituat. Nos autem vel nostri Successores, seu Ba-rones, q ui Ecclesia in civitate ista beneficium tenent, in hanc predictam libertatem removere, aut frangere presumpserimus, aut aliquid vobis injuste, et sine ratione abstulerimus, in duplum vobis restituamus, et hec cartula in sua per-rnaneat firmitate, quam nostro jussu scripsit Joannes Panus noster Cappellanus, et Notarius, anno Dominice Incarnationis millesimo centesimo septuagesimo tertio, Regni vero gloriosissimi Regis nostri Vlielmi Sicilie, Ducatus Apulie, et Principatus Capue anno octavo, Mensis Septembris, Indictione septima (entrata dal primo giorno di quel mese).
      V.
      Febbraio 1207.
      (Gli neU'irch. coro, di Terarao) (i).
      Editto del vescovo aprutino Sassone che concede ai Teramani la libertà comunale ed il podestà.
      In Dei nomine. Anno Dominice Incarnationis millesimo ducentesimo septimo, decima indictione, Mense Februarii, Regnante gloriosissimo Rege nostro Frederico. Justa subditorum petitio pia debet prosecutione compleri, qua-tenus et eorum studium in augumentum usquequaque proficiat, et recta fides in studio gratiosior enitescat. Ea propter ego SASSO divina miseratione Apru-tinus Episcopus considerans vestrum laborem tam in aggeribus, quam in edi-ficiis murorum Civitatis, vestrisque siquidem petitionibus, popule Terami, condescendens, et nostrorum Predecessorum vestigiis inherens, ut hec Civitas Terannensis, que de tanta multitudine fere depopulata consistit, tam ab here-ditariis quam ab extraneis restauretur et inhabitetur, concedimus, et confirma-mus illam vobis hominibus Terami habitatoribus libertatem, quam Predeces-sores nostri primo concesserunt, condonaverunt, et remiserunt et quedam de beneplacito nostro largimur et concedimus, videlicet sanguinem, livorem, et bandisiam. Potestatem, et Judices, prout inferius legitur. Quicumque enim in hac Civitate habitant, vel ad habitandum venerint concedimus, et confirmamus
      (f) Pubbl. dal PALMA, Slvit di Tiramo, 2' ecliz., voi. II, pp. 17-20.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina  Immagine

   

Il Comune Teramano
nella sua vita intima e pubblica
di Francesco Savini
Forzani e C.
1895 pagine 612

   

Pagina (533/635)






Civitate Baronibus Episcopus Romanam Regiam Curiam Ecclesie Sancte Ecclesie Domino Successores Ba-rones Ecclesia Joannes Panus Cappellanus Notarius Dominice Incarnationis Regni Regis Vlielmi Sicilie Ducatus Apulie Principatus Capue Mensis Septembris Indictione Terarao Sassone Teramani Dominice Incarnationis Mense Februarii Regnante Rege Frederico Apru-tinus Episcopus Civitatis Terami Predecessorum Civitas Terannensis Terami Predeces-sores Judices Civitate Pubbl Slvit Tiramo Concedimus Concedimus Potestatem