Il Comune Teramano di Francesco Savini
512 Documenti.
eis scilicet hanc libertatem ut nemo eorum sit captus mala captione, nec exhe-redatus nisi tale fori factuni fecerit, quod emendare non potuerit aut noluerit, prout vestri boni homines hujus Civitatis judicaverint, aut concordaverint. Hanc etiam libertatem extraneis concedimus, nisi esset homicida, aut publicus latro viarum, aut castrorum, vel domorum combustori Concedimus etiam vobis vestrarum rerum libertatem, ut nec a vobis, nec ab aliis qui terram in hac Civitate tenent ab Ecclesia aliud a vobis exigatur nisi constitutum servitium, quod quisque de possessione quam tenet facere debet, salvo tamen justo ser-vitio, quod Ecclesia, et alii domini a vobis recipere debent, ab hac hora in antca refutamus, et perdonamus vobis, vestrisque heredibus omne superpositum servitium, et omne injustum quandocumque vobis factum sive a me sive a ministris meis. Concedimus etiam ut si quis necessitatis, vel paupertatis causa de sua hereditate vendere aut donare voluerit, potestatem, sed non in aliud dominium transferre nisi Sancte nostre Ecclesie, aut ipsius domini, cujus ipse homo fuerit. Si quis vestrum vero debitum servitium, quod facere debet non fecerit, et post octo dierum requisitionem non emendaverit, dupluni ipsum debitum restituat. Concedimus itaque vobis vestrisque heredibus, et remittimus phiteam quam in Suburbio S>. Flaviani dare consuevistis, in perpetuum. Ccn-cedimus namque vobis vestrisque heredibus sanguinem, livorem, et bandisiam. Concedimus igitur vobis Judices, et Potestatem perpetuo jura vestra exercere, sed hoc modo. Cum tempus etenim Potestatem eligendi venerit, Episcopus de hereditariis hominibus hujus Civitatis Medianum inveniat, hominem videlicet idoneum, convenientem, non diffamatimi, et non Clericum, quem Medianum Episcopus populo assignet, et Populus faciat ipsum Medianum jurare quod sine fraude ac malo ingenio eligat hominem convenientem et idoneum in Potestatem, prout Deus sibi permiserit ad honorem Dei, et S. Marie, et Episcopi, et populi Civitatis. Et si Medianus in continenti non providerit, per totum ipsum diem spatium eligendi habeat, et postquam Potestas electa fuerit, Populus ac-cipiat ipsam Potestatem, et eam ad Episcopum perducat, et Episcopus una cum populo Potestatem jurare faciat quod sine fraude, ac malo ingenio injunctum sibi officium bona fide ac fideliter tractaverit, ad honorem Ecclesie, Episcopi, et populi Civitatis. Et si ipse qui electus fuerit in Potestatem hoc sacramen-tum jurare noluerit, ipse Medianus eligat alium in Potestatem, et secundum predictam formam ducatur et firmetur, et qui jurare noluerit prņ Potestate non teneatur, et postquam Potestas firmata fuerit, Episcopus det Judices Populo, et una cum Populo Judices jurare faciat, prout ratio requirit. Et hoc tara de Judicibus, quam de Potestate annuatim renovetur. Et cum renovatio Po-testatis fieri debet, si Episcopus fuerit presens, aut in Parrochia, in spatio quindecim dierum tribus vicibus a populo requiratur ut Medianum aut per se, aut per suas licteras populo assignet. Et si Episcopus, factis dictis requisitio-nibus, Medianum nec per se nec per suas licteras dederit, populus Potestatem per Medianum sicut pred
ictum est faciat, et postquam Potestatem Episcopus
in beneplacito recipere voluerit, populo annuntiet, et populus Potestatem ad Episcopum perducat, et Episcopus Potestatem per Sacramentum quod fecerat conjuret ut officium sibi injunctum fideliter et bene ad honorem Ecclesie, et sui, et populi tractet, non aliter ipsum cogat. Et si Episcopus extra Parrochiam fuerit, et populus per licteras suas de Mediano copiam non habuerit, per Medianum modo predicto Potestatem faciat, et predicto modo postquam Episcopus redierit, populus ei Potestatem j-epresentet, et Episcopus, sicut supra dictum est, Potestatem conjurando cogat. Hoc idem fiat si Ecclesia vacat a Pastore,
| |
Il Comune Teramano
nella sua vita intima e pubblica
di Francesco Savini
Forzani e C. 1895
pagine 612 |
|
Pagina (534/635)
|
Documenti Civitatis Concedimus Civitate Ecclesia Ecclesia Sancte Ecclesie Suburbio S S. Flaviani Judices Potestatem Potestatem Episcopus Civitatis Medianum Clericum Medianum Episcopus Populus Medianum Potestatem Deus S. Marie Episcopi Civitatis Medianus Potestas Populus Potestatem Episcopum Episcopus Potestatem Ecclesie Episcopi Civitatis Potestatem Medianus Potestatem Potestate Potestas Episcopus Judices Populo Populo Judices Judicibus Potestate Po-testatis Episcopus Parrochia Medianum Episcopus Medianum Potestatem Medianum Potestatem Episcopus Potestatem Episcopum Episcopus Potestatem Sacramentum Ecclesie Episcopus Parrochiam Mediano Medianum Potestatem Episcopus Potestatem Episcopus Potestatem Ecclesia Pastore Concedimus Concedimus Concedimus Cum
|