Il Comune Teramano di Francesco Savini
Documenti. 53'
ipse Covellus cum gente armìgera incertus et inopinatus subite intravit dictam Civitatem lune male dispositam propter certa commissa ibidem, nulla prius per eum diete Universitati et eius offitialibus de adventu suo et die ingressus ad Civitatem eandem mentione et informatione facta prout jura volunt, pro-rupitque posi eius ingressum ad injurias inferendas verbales et Reales in per-sonas quorumdam lune, lune (sic) in eodem loco existentium, hiisque de causis excusabiles esse asseruit quoscumque delinquentes centra eos, modo quocum-que, hiisque sic enarratis, predictus Covellus predicta, prò parte dicti Sindici enarrata, sponte confessus fuit et dixit se in predictis culpam et negligentiam commisisse et nullam iniuriam et offensam culpabilem in sui personam et per-sonas sue gentis familiarium et servientium et comitantium eumdem fore commissarii per predictam Universitatem et homines eiusdem Universitatis nec per singulares homines et omnes vel aliquos diete Civitatis, nec per offitiales et Cousiliarios eiusdem Civitatis, in aliquo prejictorum culpabiles fuisse, et propterea predictus Covellus dixit et asseruit nullam de predictis sibi et genti familiaribus, servientibus et comitantibus eum atque Curie accusationem de-nuntiationem et inquisitionem competere centra predictam Universitatem eiusque homines et contra singulares homines vel aliquos diete Civitatis et offitiales et Consiliarios diete Civitatis Terami, nec non idem Covellus dixit et asseruit dictam Universitatem sibi teneri ad omnia et singula dampna et expensas factas per eum causa accessus ad offitium sue capitarne predictum prò se et gente predicta et ad gag'a integra solita et consueta. Cum per eum non stabat de exercendo offitio memorato ex adverso dictus Sindicus «ignorasse predicta asseruit et ea vera erant dixit se nomine quo supra et dictam Universitatem et homines diete Universitatis ad predicta non teneri causis supradictis. Tandem de voluntate, consensu et presentia predicta domini Logothete prefati Covellus prò se et sua gente, familiaribus servientibus et aliis tunc comitantibus eum prò quibus de Rato promisit ex una parte, et predictus sindicus nomine quo supra ex altera parte de omnibus et singulis supradictis iniuriis, offensis et aliisque quibuscumque pacem perpetuarti firmarii et illibatam fecerunt et inie-runt. Negans ir.super idem Covellus de predictis aliquam Curie, sibi et diete genti, familiaribus, servientibus et comitantibus eum aliquam (i) actionem, oc-casfonem, accusationem, denuntiationem et ipsi Curie inquisitionem competere contra predictam Universitatem eiusque homines et singulares homines omnes vel aliquos diete Civitatis, Consiliarios et Offitiales eiusdem Civitatis Terami, sed si qua competerent, idem Covellus prò se et gente et familiaribus, comi-tivantibus suis predicto Sindico nomine quo supra Recipienti legitime et sol-lenniter stipulanti Remisit omnem offensam et iniuriam, insultus et percussiones Reales et verbales sibi et sue genti et familiaribus et servientibus et comitivan-tibus supradictis in eorum personis et rebus vel aliquorum ex eis factas et quomodolibet illatas per omnem modum Remissionis et quietationis. Promisitqne idem Covellus prò se et nomine quo supra predicto Sindico sindicario nomine quo supra legitime et sollenniter stipulanti de predictis offensionibus, iniuriis, insultibus et percus
sionibus et exces
sibus aliis si qua facta dicerentur vel illata ulto umquam tempore predictam Universitatem Civitatis Terami eiusque homines et alios singulares homines diete Civitatis et eius Consiliarios et offitiales per se vel alios non impetere molestare vel turbare de iure vel de facto accusare vel denuntiare nec predicte Curie intimare nec civiliter nec criminaliter
(i) «Aliquam» ripetuta inutilmente.
| |
Il Comune Teramano
nella sua vita intima e pubblica
di Francesco Savini
Forzani e C. 1895
pagine 612 |
|
Pagina (553/635)
|
Covellus Civitatem Universitati Civitatem Reales Covellus Sindici Universitatem Universitatis Civitatis Cousiliarios Civitatis Covellus Curie Universitatem Civitatis Consiliarios Civitatis Terami Covellus Universitatem Sindicus Universitatem Universitatis Logothete Covellus Rato Covellus Curie Curie Universitatem Civitatis Consiliarios Offitiales Civitatis Terami Covellus Sindico Recipienti Remisit Reales Remissionis Covellus Sindico Universitatem Civitatis Terami Civitatis Consiliarios Curie Cum
|