Il Comune Teramano di Francesco Savini
Documenti. 573
XXXIV.*
28 luglio 1553.
(Atti com. di Teramo del 1552-54, pp. isS-xfo).
Lettera comunale e leggi che regolavano l'ufficio del giudice civile in Teramo.
Judex, Regimen, Universitas et Electores Regiae Civitatis Terami.
Quum nostra Respublica semper invigilaverit sedulamque navaverit ope-ram ut eius adrninistrationi ii prudentes iuris (?), ac sancionum expensores praefi-cerentur qui iustitiae equilibrio, morum probitate ac vitae integritate ceteris antestarent. Iccirco cum de futuri Judicis electione vacaremus, Tibi quem Justi-tiae cultorem et Legum indagatorem pensiculatoremque habemus civilis nostri Judicis munus duximus deferendum veluti bisce nostris publicis lìteris idipsum munus deferimus in sex menses calendis proximi futuri mensis Septembris inchoandos cum salario, conditionibus, legibus, honorìbus et onerìbus in As-sisiarura (?) folio descriptis, quocirca te iterum atque iterum rogatum volumus ne propositam conditionem averseris, sed hylari accipias vultu et priusquam Triduum effluat atque elabatur de animi tui sententia literis Tuis nos facias certiores, et si, quod maxime cupimus quodque imprimis optamus, propositam conditionem acceperis, memento Accumulano scrìbae nostro mercedis, labo-rutnque praemium carolinos decem numerare, alioqui decreta conditio in ir-ritum vertetur. Datura Terami die ultimo iulii M.D.liij0. Ornisso malori sigillo. Frane * A. scriba m.to s., idest Franciscus Accumulanus mandato scripsi.
(Sequuntur:) Conditiones legesque per Te dominum Judicem observandae.
In primis domine (?) Judex calendis insequentis Septembris in palatium nostrum personaliter te te conferes, eiusdem magistratus provinciam suscep-turus et ut eumdem magistratum rite recteque geras in nostri scribae verba iurabis.
Item in palatio nostro quotidie moram trahes nec a nostra urbe discedes nisi dimissus a concilio nostro.
Item decretum tibi munus non liceat per substitutum (•?) gerere.
Item singulis diebus Lunae Mercurii et Veneris non feriatis prò Tribunali in Palatio civili iuxta morem sedens causas audies atque cognosces cuilibet petenti ius suum redditurus servata in huiusmodi forma statutorum nostrorum.
Item quo ad acta per actuarium earumdem causarum conscribenda, mer-cedemque prò eis eorumque exemplis exigendam, eorumdem statutorum nostrorum formam volumus observari.
Item scripturas quascunque sive iuris sive facti speciem sive utiliter sive necessarie relaturas prò (?) nostra Republica gratis conficies.
Item si orator fueris destinatus viatico tamen per te seu famulo et equo, hoc est necessariis ad victum sumptibus contentus eris, nulla alia proindé computata mercede nisi salario tibi decreto.
Item si absentiae vel mortis casus contigerit, Tibi salariimi prò ratione temporis exolvetur.
| |
Il Comune Teramano
nella sua vita intima e pubblica
di Francesco Savini
Forzani e C. 1895
pagine 612 |
|
Pagina (595/635)
|
Atti Teramo S-xfo Teramo Regimen Universitas Electores Regiae Civitatis Terami Respublica Judicis Tibi Justi-tiae Legum Judicis Septembris As-sisiarura Triduum Tuis Accumulano Terami Franciscus Accumulanus Sequuntur Conditiones Judicem Judex Septembris Lunae Mercurii Veneris Tribunali Palatio Republica Tibi
|