Storia della medicina in Roma di Giuseppe Pinto

Pagina (289/442)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina  Immagine

      — 287 —
      reliqua se in Sanguinem vertunt, ad easdemque portas jecoris confluunt, ad quas omnes ejus viae pertinenti per quas lapsus cibus, in hoc ipso loco in eam venam, quae Cava appellatur, con-funditur perque eam ad Cor confectus jam coctusque peiiabitur: a corde autem in totum corpus distribuitur por venas admodum multas, in omnes partes corporis pertinentes.
      « Quemadmodum autem reliquiae cibi depellantur tum adstrin-gentibus se intestinis, tum relaxantibus, liaud sane difficile dictu est: sed tamen praetereundum, ne quid habeat injucunditatis oratio. Illa potius explicetur incredibilis fabrica naturae. Nani quae spiriti! in pulmones anima ducitur, ea calescit primum ipso ab spiritu, deinde coagitatione pulmonum: ex eaque pars redditur respirando, pars concipitur cordis parte quadam, quem Yentri-culum Cordis appellanti cui similis alter adjunctus est, in quem sanguis a jecore per venam illam cavam influit. Eoque modo ex his partibus et Sanguis per venas in omne corpus diffunditur et Spiritus per Arterias, Utraeque autem crebrae multaeque toto corporc intextae vini quamdam incredibilem artificiosi operis divi-nique textantur.
      « Quid dicam de Ossibus? quae subjecta corpori, mirabiles com-misuras habent, et ad stabilitatem aptas, et ad Artus f́niendos accomodatas, et ad motum et ad omnem corporis actionem ? Huc adde Nervos, a quibus artus contineutur, comunque implicationem toto corpore pertinentem: qui sicut Yenae et Arteriae a Corde tracti et profecti in corpus onine ducuntur.
      « Ad liane provvidentiam naturae tam diligentem, tamque so-lertem adjungi multa possunt a quibus intelligatur quantae res hominibus a Deo quamque eximiae tributae sint: qui primum eos liumo excitatos celsos et erectos constituit, ut Deorum cognitio-neni coelum intuentes capere possent. Sunt enim e terra homines non ut incolae et habitatores, sed quasi spectatores superarum rerum atque coelestium, quarum spectaculum ad nullum aliud genus animantium pertinet.
      « Sensus autem, iuterpretes ac nuntii rerum in capite tamquam in arce, mirifice ad usus necessarios et facti et collocati sunt. Nam Oculi taiii(,uam speculatores altissimum locum obtinent, ex
      «


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina  Immagine

   

Storia della medicina in Roma
Al tempo dei Re e della Repubblica
di Giuseppe Pinto
Tipografia Artero e Comp.
1879 pagine 434

   

Pagina (289/442)






Sanguinem Cava Cor Yentri-culum Cordis Sanguis Spiritus Arterias Utraeque Ossibus Artus Nervos Yenae Arteriae Corde Deo Deorum Oculi Illa Nam