Storia della medicina in Roma di Giuseppe Pinto

Pagina (290/442)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina  Immagine

      quo plurima conspicientes fungantur suo miniere. Kt Aures quum sonum percipere deboant, qui natura sublime lertur, recte in altis corporum partibus collocatae sunt. Item(pie Nares, co quod omnis odor ad supera fertur, recte sursum sunt: et quod cibi et potionis judicium magnum eorum est, non sine causa vicinitatem oris secutae sunt. Iam Gustatus qui sentire eorum, quibns vescimur, genera debet, habitat in ea parte oris qua esculentis et potulentis iter natura patefecit. Tactus autem toto corpore aequabiliter fusus est, ut omnes ictus, omnesque nimios etfrigoris et caloris appulsus sentire possimus. Atque ut in aedificiis architecti avertunt ab oculis et naribus dominorum ea, quae profluentia necessario toetri essent aliquid habitura, sic natura res similes procul amandavit a sensibus.
      « Quis vero opifex, praeter natu ram, qua nihil potest esse cai-lidius, tantam sollertiam persequi potuisset in sensibus? quae primum oculos Membranis Tenuissimis vestivit et sepsit, quas primus perlucidas fecit, ut per eas cerni posset: firmas autem, ut continerentur. Sed lubricos oculos fecit et mobiles, ut et decli-narent si quid noceret, et adspectum quo vellet facile converte-rent: Aciesque ipsa qua cernimus et quae Pupilla vocatur ita parva est, ut ea quae nocere possint facile vitet: Palpebrae([iie, quae sunt tegmenta oculorum, mollissimae tactu ne laederent aciem, aptissimae factae et ad claudendas pupillas ne quid inci-deret, et ad aperiendas : idque.providit ut identidem fieri posset cum maxima celeritate : munitaeque sunt palpebrae tamquam Vallo Pilorum : quibus et aperti* oculis, si quid incideret repel-letur; et sonino conniventibus, quum oculis ad cernendum non egeremus, ut qui tamquam involuti quiescerent. Latent praeterea utiliter et excelsis undique partibus sepiuntur. Primum enim superiora Superciliis obducta, sudorem et a capite et a fronte defluentem repellunt. Genae deinde ab inferiori.1 parte tutantur subjectae leniterque eminentes. JN'asusque ita locaius est, ut quasi murus oculis interjectus videatur.
      « Auditus autem semper patet : ejus enim sensu etiam dor-mientes egemus : a quo quum sonus est acceptus etiam a sonino excitamur. Flexuosum iter habet, ne quid intrare possit, quod


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina  Immagine

   

Storia della medicina in Roma
Al tempo dei Re e della Repubblica
di Giuseppe Pinto
Tipografia Artero e Comp.
1879 pagine 434

   

Pagina (290/442)






Aures Nares Gustatus Membranis Tenuissimis Aciesque Pupilla Palpebrae Vallo Pilorum Superciliis Tactus Atque Sed