326'
Parte Seconda
et dignus qui Numae Pompilio conferatur'). Vixit ingenti ho-nestate privatus, maiore2) in imperio, nulli acerbu«, cunctis benignus, in re militari moderata gloria defendere magis pro-vincias quam amplificare studens, viros aequissimos ad admi-nistrandam rem publicam quaerens, bonis honorem habens3), impròbos sine aliqua acerbitate detestans, regibus, amicis ve-nerabilis non minus quam terribilis, adeo utbarbarorum pluri-mae nationes, depositis armis, ad eum controversias suas lites-que deferrent sententiaeque4) parerent. Hic ante imperium ditissimus opes quidem omnes suas stipendiis militum et circa amicos liberalitatibus minuit, verum5! aerarium opulentum rellquit. Pius propter clementiam dictus est. Obiit apud villani suam atque inter Divos relatus est.
4) dignus qui.... conferatur = degno d' essere paragonato. — 2) sott. honestate. — 3) alieni honorem habere = rendere onore ad uno. — 4) sott, eius, — 5) = sed.
Cloelia virgo, una ex obsidibus, cum castra Etruscorum forte haud procul ripa Tiberis locata essent, frustrata custodes, dux agminis virginum inter tela hostium Tiberim tranavit so-spitesque omnes Romam ad propinquos restituit1). Quod ubi regi nuntiatum est, incensus ira oratores Romam misit ad Cloe-liam obsidem deposcendam . . . Romani pignus pacis ex foe-dere2) restituerunt : et apud regem Etruscum non tuta solum, sed honorata etiam virtus fuit; laudatamque virginem parte obsidum se donare 3) dixit: ipsa, quos vellet, legeret. Productis omnibus, elegisse impubéres dicitur : quod et virgini decorum et consensu obsidum ipsorum probabile4) erat, eam aetatem potissimum liberari ab hoste, quae maxime opportuna iniuriae esset. Pace redintegrata, Romani novam in l'emina virtutem novo genere honoris, statua equestri donavere3). In summa Sacra Via fuit posita virgo insldens equo.
4) = Romam adduxit et propinquis restituit. — 2) secondo i patti. — 3) donare qc ad uno in lat. si può esprimere in due modi : donare aliquid alieni o donare aliquem aliqua re. — 4) da approvarsi ; lodevole.
17. Annibale si schiera a battaglia contro i Romani.
Hannibal, prima luce, transgressus flumen ut quosque traduxerat, ita in acie locabat. ftallos Hispanosque equites
16. Valore della vergine Clelia.