Istoria della vita e delle di Quatremere De Quincy
548 <2
abest ut quicquam adimat tempus, ut multo magis in dies augeatur. Neque dies neque locus usquam oc-currit, quo ego Zieglerum meum optatissimum atqne amaenissimum non perquiram. Advenientem vero me in Italiani patria protinus et familiares occupationes exceperunt. Mirum est enim quam me absente omnia in trans ver sum abierint, et tricis involuta sint, ut non facile, neque levi opera extricari posse videantur. In ea vero re pertentanda plus minus sesquimensem absumpsi. Sed quam res difficilior se offerret, quam ut paucis diebus expediri posset: et jam me negocia Romana non vocarent solum, sed etiam urgerent : circiter caleud. Octob. Romam pervenL Quo loco multoram amicorum et praestantium virorum favore exceptus potavi me facile litibus et controversiis forensibus, quae me huc impulerunt, modum posse imponere. Sed res aliter cecidit. Nam qui me absentem oppugnabant, ut primum me praesentem intellexerunt, ab oppugnatone quidem destiterunt, sed se quasi ferae parum viribus fi-dentes in sylvas abdiderunt. Nunc itaque neque oppu-gnant neque foedus ineunt : ut res prorsus incredibilis accidat, ut qui bellum non habeam , non tamen pace fruar : et vel cessare, vel rogare adversarium tergiver-santem, et iniquas utpote prece impetratas conditiones accipere oporteat: vel rursus expectanda sit oppugnatio, quam primum de vigilia, id est praesentia , remisero. Vide, amicorum optime , quo loco sit fortuna mea , cui neque certare neque licet quiescere. Illud tamen omnium est laborum operae preciura, quod in hac luce hominum, in hac mundi specula vivo, et clarissimorum hominum consuetudine uti licet. Cave enim usquam putes tam uberem ingcniorum proventum, tantam studiorum fru-
^.ooQle
| |
Zieglerum Italiani Romana L Quo Qle Romam
|